Iterum sedentes in colle Matritensi inter conventum "Caeli" collocuti sumus. Legimus explanavimusque carmen illud praeclarum Ovidii. Sed, animum advertite, amabo: Ut ter vel quater in acroamate dicitur, reapse nihil praeparavimus - fecimus excercitationis animique causa. Ignoscatis igitur cuiusque generis menda nostra, sive quae ad grammaticam, sive quae ad res ipsas.